← Previous book | Next book →

Book 10 - Normalized transcription

[Notation Key]

Folio 186v [Back to Top] view facsimile   [1] De Venere quidem \ circa principium decimi voluminis / pauca cum dixerit eo rariores offendes \ pecata / que vel librarii vicio excusari possint quamvis \ limatrix / expositoris manus appareat. \ in utroque exemplari tam coniuncti quam traductionis in qua litteram Ptolemei offendes talem calcem primi capituli. Quoniam igitur rursus inquit stella 20 gradus Aquarii tunc secundum nos obtinebat stellaque propterea veneris in 19 36 gradibus cancri erat ; medium autem sol in capricorni gradibus 12 15′ facta fuit etiam hic maxima vespertina a medio motu distantia graduum 47 32′; [2] potuit quidem librarius pro aquario cancrum ; itemque numquam 12 12′ pro 2 4′ posuisse; traductorem autem id non emendasse sed codicem mendosum edidisse, id vero reprehensionem effugere nequit; non enim a librariis sed ab opifice primario res ille expetuntur / Quod autem super capitulo secundo locum Veneris ad stellas Arietis observate per lineamenta \ paulo rudius / investigat \ —ruditer / id penitius \ sic! / scrutaremur nisi censuram nostram confessu proprie incurie preveniret: "Nos enim, inquit, non ita exquisite sed solummodo declarandi causa numeros computavimus." Credendum est homini numeros inepte colligenti, cum et linearem suam demonstratiunculam minus docte prompserit, eam enim distantiam Veneris a linea per stellas Arietis dicta quam Ptolemeus adnotavit 1 24′ extra zodiacum, homo ille tanquam in zodiaco animadversam ex arcu quodam eiusdem zodiaci aufert ut locus Veneris secundum zodiaci longitudinem innotescat. Illud denique quod subdit expositor aut pertinaciam \ suam / indicat aut imperitiam: "quoniam, inquit, sicut omnium planetarum sphere moventur ad motum sphere fixarum sic et cetere longitudines etc." Nam per octavam spheram pro suprema accipit suopte confusus capiti [3] omnium quidem planetarum spheras motu universali Folio 187r [Back to Top] view facsimile   ad occasum vergere conceditur, longitudines autem sive extreme eccentricorum sive mediocres quo pacto ad ortum ferantur motu per quam tardissimo haudquaquam exploratum est; non enim \ ductu / octave sphere alio tendentis id fieri potest; neque fixis trahentibus id evenire creditur cum suam queque iter more animantium \ expositoris quidem sententia / teneat ad nihil externum spectans. Si autem sub nona sphera motum universalem prebente, octavam \ esse confitetur / que ad ortum per quam tardissime serpens omnium planetarum spheras \ longitudinesque cunctas / obedienti quadam sequela ducat; nonne Ptolemeus id negabit qui longitudinem Solis longiorem fixam esse asseruit? Quod si nimis certam Ptolemei sententiam \ priscarum / paucitas observationum excusat; numquid non in sphera lune contrarium offendimus? Cuius neque orbes neque longitudines quecumque motum octave sphere imitantur, sed suum quisque tempus et iter absolute sortitur Ceterum huic pertinaci imperitie suam expositor inconstantiam \ adveretere / accumulare \ non erubescit / iuxta finem capituli quarti. "Dico igitur, inquit, quod eccentricorum centra in eadem recta linea cum centro zodiaci sunt in quatuor planetis ut diximus; equantis quidem remotius a centro zodiaci; deferentis autem inter ea equaliter distans ab utroque." Que quidem centra superius in capitulo sexto noni voluminis contraria posuit serie; nam centrum \ equantis / medium inter duo centra mundi et deferentis statuens non solum a mente Ptolemei recessit, verumetiam demonstrationem eius subemendare \ imo potius invertere audebat / hanc rursus inconstantiam iterat dum super capitulo sexto illam Ptolemei litteram exponere conatur " Quando stella in contactu reperitur ipsius producte a visu nostro. In Venere, inquit, atque Mercurio usus est quasi principiis demonstrationum observatis maximis a medio Sole stellarum distantiis que sunt quando stella est in contactu ubi linea exiens a centro mundi tangit epicyclum ubi duo inferiores planete stationarii reperiuntur. Statio certe neque superioribus \ inferioribus [4] / accidit in contactu huiusmodi neque superioribus planetis." Folio 187v [Back to Top] view facsimile   Sed \ multum infra contactus tales / puncta enim stationum viciniora sunt longitudini propiori epicycli quam puncta contactuum sicuti in duodecimo libro declaratur. Et facile a quopiam intelligi potest. stella \ enim / in altero contactuum puncto existens quamvis per motum proprium quem in epicyclo habet neque ad successionem neque contra in tempore breviusculo ferri videatur epicyclus tamen semper ad succedentia gradiens planetam secum illuc traducit; quod itaque in eo situ planeta progreditur officio deferentis epicyclum non epicycli rotantis stellam evenire solet; hanc vulgarem prorsus speculationem non percipit homo ille sed stationem in contactu fieri affirmat cum tamen inferius una cum Ptolemeo non illic sed multo inferius accidere confiteatur. Sic tam preteritis in hoc tractatu Veneris quam futuris contradicere non veretur quo abundius [5] inconstantia sua prostituatur \ [6] pernoscatur /. Nihil homo ille magis memoriter sineque ulla contradictione asseverat [7] quam medium planetarum motum determinandus esse per lineam \ que / a centro equantis per centrum epicycli ad zodiacum ipsum protenditur. Nam super capitulo septimo decimi voluminis in ipso initio: "Et ideo, inquit, motus equalis et medius non capitur in deferente sed in equante secundum partes circuli per medium." Si in equante quidem sententiam finiret suam tolerabilis esset enunciatio; nam linea medii motus equales \ tam arcus quam in circumferentia quam angulos in centro / per equalia tempora absumit. Ptolemeo etiam idipsum in mente qui tamen in equante ipso non permanet sed medium motum huiusmodi ad zodiacum reducit intercessu linee equidistantis quam etsi vocabulo [8] \ In capitulo undecimo littera Ptolemei est ila "Habebimus etiam rectangulum quod sub LD et DM lineis continetur talius 3570 56′ qualium est LM diameter 120." Certe hoc rectangulum non est talium qualium diameter LM est 120; sed quarundem superficialem partium vide exemplar domini; et deinde queritur: an traductor addiderit. / vulgari non exprimat officio tamen suo ubique utitur. Expositor autem unica abutitur linea a centro equantis per centrum epicycli ad \ usque / zodiacum excurrente cuius indicio medium [9] Folio 188r [Back to Top] view facsimile   Circa principium capituli sexti voluminis decimi Ptolemeus dicit: "in reliquis autem tribus Martis, Iovis, Saturnique stellis rationem motus eandem invenimus quam de Veneris stella percepimus, hoc est secundum quam circulus eccentricus in quo semper fertur centrum epicycli describitur centro illo puncto quod equalem dividit lineam que est inter duo centra zodiaci dico et eius quod epicycli circumductionem equalem facit. In singulis verumetiam istorum secundum universalem considerationem excentricitatis que constituitur ex magnitudine regressuum qui fiunt in maximis et minimis centri epicycli longitudinibus queque per maximam inequalitatis zodiaci differentiam invenitur dupla proxime esse percipitur." [10] Vide grecum exemplar; quopacto Ptolemeus hoc coniectaverit. Data quidem maxima regressione et minima, dabitur eccentricitas deferentis reliquam igitur per tres ut arbitror oppositiones more suo invenit. Hic ergo Geber notandus qui inique Ptolemeum carpit. Folio 189r [Back to Top] view facsimile   stelle locumcommonstrat ignorans utique \ huiuscemodi suam / lineam inequalia zodiaci spacia equalibus perambulare temporibus; quod non modo alienum sed sed et prorsus contrarium est ei linee que ab officio suo \ nomen / equalitatis et mdocritatis \ trahere / perhibetur Ut ergo Theonem lacerandi materiem aucupetur homo ille loquaculus [11] exponendo recedeere non erubescit quem in precedenti \ fere medio / capitulo lingua sua locutum romanis interpretatus est hoc modo. "Sit enim., inquit, eccentricus stelle circulus ABG in quo centrum epicycli defertur cuius centrum D et diameter que per maximam longitudinem est sit AG; in qua E quidem punctum zodiaci centrum sit; F autem centrum eccentrici ad quem medius epicycli secundum longitudinem motus consideratur; descriptoque circa B centrum ITCL epicyclo coniungantur FLBT et IBCM linee". [12] "Dico igitur, inquit, quod quando stella secundum EI lineam que est per B centrum epicycli cernitur semper etiam medius motus solis in eadem linea erit cumque stella fuerit in I \ hic ex commentariis folio primo /tunc medio motui solis coniungitur quoniam et ipse ad punctum I perspicicitur. Cum vero fuerit in C diametraliter sibi opponetur quoniam ad punctum M perspiciatur." Ecce quam plane ac clarissime Ptolemeus [Diagram] enunciat quotiens stella secundum lineam EI \ tractum / ex centro zodiaci per centrum epicycli cernitur medium quoque solis motum sive locum in eadem fieri; que quidem linea non ex centro solaris eccentrici sed per centrum mundi sive zodiaci producitur equidistans utrique exeunti a centro eccentrici solaris per centrum ipsius soli. Sed de sole quidem iamdudum satis amentiam hominis deteximus de tribus autem altioribus planetis qui impresentiarum tractantur Ptolemeus ipse quid senserit audiatur ut nugator iste neque autorem suum quem intepretari et traducere voluit neque expositiunculam propriam intellexisse comprobetur; Ptolemeo in capitulo nono \ hic superadiunge rationes quas superius de Mercurio agens sumpsisti que scilicet ad Martem, Saturnum et Iovem spectant. Postremo autem adduc testimonia ipsius Ptolemei plurimaque ipsemet sepenumero et quidem digne laudat extollitur admiratur que quidem testimonia ipsemet traduxit ut autoris expositor mendacio condemnetur et eundem a se non intellectum atque d…to male traductum esse confiteatur / Folio 189v [Back to Top] view facsimile   presentis decimi voluminis de Marte agens \ latineque per ex Trapezuntium ipsum loquens / "Totius igitur, inquit, BFA angulus earundem est 145 34′; qualium vero quatuor recti sunt 360 talium est 72 47′; quare medius secundum longitudinem stelle metus hoc est B centrum epicycli distabat in tempore observationis proposito a maxima longitudine a gradibus 72 47′ et propterea 4 12′ Libre gradus obtinebat." Hec Ptolemeus qui longitudinem Martis longiorem superius in capitulo presenti ad tempus observationis posuit 21 25′ Cancri; quorsum itaque hec vergant plane intelliges si prius super centro mundi E circa figuram Ptolemei describatur zodiacus PQR; educaturque FB linea ad punctum Q ita \ expositoris quidem sententia / ut Q sit locus medius Martis Ptolemeus itaque elicuit angulum AFB 72 47′ ut quatuor rectus sunt 360 locumque planete medium in 4 12′ Libre pronunciavit; quod certe Trapezuntius interpres negare non ausit; quare punctus Q \ secundum eum / terminabit gradus 4 12′Libre; ad P autem desinit gradus 21 25′ Cancri; quod illic longitudo longior esse perhibetur; arcus igitur zodiaci PQ est etc 47′ et ideo totidem quoque erit angulus PEQ in centro existens zodiaci prout quatuor recti sunt 360; sed totidem etiam \ Ptolemeo disperente / erat angulus AFB, id est PFQ; extrinsecus ergo angulus equalis est intrinseco trianguli FEQ angulo quod est impossibile. Omnia autem assumpta sunt Ptolemei et expositoris; sed autorem illustrem Ptolemeum nemo in hac re arguet mendacii; quare falsum et impossibile est secundum hanc dispositionem medium planete locum in Q puncto esse; hoc est Q punctum esse finem graduum 4 12′ Libre. Ceterum hic quoque directe ostendi potest Ptolemeo fuisse morem accipiendi media loca per equidistantes lineas. Ducator enim linee FB equidistans ES semidiameter zodiaci; erit itaque per 29 primi Elementorum Euclidis [Diagram] angulus PES equalis angulo AFB quem Ptolemeus ministerio linearum recti sunt 360; quare totidem quoque erit angulus PES atque idcirco arcus PS erit 72 47′ qualium circumferentia zodiaci est 360; P autem locus lon- Folio 190r [Back to Top] view facsimile   gitudinis longioris est in 21 25′ Cancri; quare punctus S terminat gradus 4 12′ Libre ubi scilicet Ptolemeus esse locum stelle medium; quem profecto commonstrat linea ES ex centro mundi ad zodiacum educta equidistans linee centro equantis producte ad centrum epicycli sui reperiatur. [13]


  1. See Chapter 9 for the transcription of the preceding lines of this folio. (footnote) [Back to Text]
  2. The section that is not underlined between sol and distantia seems to be an omission--hand skipping an entire line (footnote) [Back to Text]
  3. Partially underlined and partially canceled, presumably a cancellation (footnote) [Back to Text]
  4. Neither canceled (footnote) [Back to Text]
  5. cancellation in right margin not transcribed (footnote) [Back to Text]
  6. Not cancelled (footnote) [Back to Text]
  7. or vice versa! (footnote) [Back to Text]
  8. A line is drawn from here to the bottom mg, which contains an aside (footnote) [Back to Text]
  9. text continues at f. 189r (footnote) [Back to Text]
  10. Toomer 480 (footnote) [Back to Text]
  11. Looks like an added "-us" abbreviation after the written-out "-us" (footnote) [Back to Text]
  12. The paragraph "Sit enim … IBCM linee" was originally written second and was meant to be inserted ahead of the remainder "Dico igitur… perspiciatur." A marginal note "hoc prius scribe" and two cross-hair symbols that give the indications of position provide the instructions. I have therefore omitted from the text itself the marginal note and the added words "Dico igitur etc" meant to indicate the junction with the middle of the quotation (footnote) [Back to Text]
  13. Transcription continued in Chapter 11 (footnote) [Back to Text]

Notation Key

[Back to Top]
← Previous book | Next book →