Book 7 - Normalized transcription
[Notation Key]Folio 144r [Back to Top] view facsimile [1] Cum equidem primum ad \ defendendum viros inique lacessitos / [2] animum appuli, id mihi negotii arbitrabar datum \ frivola / iri ut cum [3] \ expositoris / interpretamenta, tamen maxime lineares demonstrationes ex geometria falso allegatas quam paucissimis adnotarem. Verum longe ampliorem mihi obvenisse provinciam \ nunc demum / ex iis presertim locis intelligo ubi instituto suo \ commentator / perperam dimisso ad externas etiam disceptationes erumpit: quasi se indice id diffiniri imo prius in dubium verti possit quod ante multa secula tanquam [4] exploratum penitus habitum est. Facit profecto \ in plerisque omnibus rebus suis / ut dum priscas et prorsus abolitas revocare conatur opiniones et nascentem atque rudiusculam astronomiam certiorem ducit adulta iam et annorum plurimis firmata curriculis precipiti ruina seipsum obruit. Quid enim rationi magis absonum, quid inconcinnius et inconstantius esse potest quam ab ipso autore quem exponere aggreditur homo ille audaculus in vestibulo etiam voluminis dissentire? Ptolemeus \ quippe / stellis fixis quendam esse motum proprium quamvis tardissimum multis \ priscorum / testimoniis ac plurimis non modo alienis sed et suis asseverare pergit experimentis et motum eiusmodi non in polis mundi sed aliis quibusdam fieri certissimis ostendit iudiciis. Et deinceps magnitudinem talis motus concludere tentat et quidem satis quoad eius fieri potuit ad metam accedit. Brevi enim ad modum temporis intervallo preteriti usus est, in quo tam \ diu / latentis tamque tardi motus legem ediscere Folio 144v [Back to Top] view facsimile non erat possibile. \ Tu vero / at novus hic astronomie instaurator ac veterum explosarumque opinionum resuscitator frustra autumat [5] "poni nonam spheram a multis ipsam enim octavam spheram esse quam sicut totum non vi nec raptu sed natura ceteras veluti partes ad occasum sequi." Facis ne intelligendo ut nihil intelligas? Qui dum aniles, \ bone vir / tuas recenses [6] nugas Ptolemeum quem tantopere \ magnopere / [7] admiraris? peripateticosque omnes quorum grege te adnumerare videris soles ac ducem ipsum deserere non erubescis. Nonne Ptolemeus in secundo volumine duodecim \ zodiaci / signa in nona sphera per quandam translationem intelligenda esse iubet \ cum primorem situm in octava habeant /? Non animadvertis summam eius vigilantiam qua in capite huius septimi ostendere studet stellas fixas eisdem perpetuo invicem distare intervallis ac in uno et eodem orbe sitas ad cuius motum et ipse ferantur ad ortum non in polis mundi sed aliis quibusdam? Quid, queso, hoc aliud est quam octavam a supremo celo secernere? Tu vero affirmas octavam spheram esse sicut totum ceterasque tanquam partes naturaliter eam sequi ad occasum. Nemine profecto adeo insanum crediderim ut spheram lunarem esse partem octave perperam enunciet, tot mediis tantisque existentibus planetarum spheris. At dicat quispiam totum celeste corpus ad occasum ferri secum ducens ceteras stellarum spheras naturaliter, quomodo igitur motus earum interea ad ortum naturali quavis serie potest evenire? Quippe cum nemo \ unquam / philosophus eidem corpori simplici duos presertim contrarios motus naturales concesserit. Equidem \ quamvis / motum stellarum ad occasum vi aut raptu quodam fieri minime dixerim siquidem violentia eternitati repugnans nihil habet loci in celestibus. Eum tamen motum neque proprie naturalem affirmarim cum ad ortum ferri eas natura propria iubeat. Is itaque occasualis motus preter naturam, ut iuniores autumant, haberi potest quasi medius inter naturalem et violentum aut potius Folio 144v [Back to Top] view facsimile non erat possibile. \ Tu vero / at novus hic astronomie instaurator ac veterum explosarumque opinionum resuscitator frustra autumat [8] "poni nonam spheram a multis ipsam enim octavam spheram esse quam sicut totum non vi nec raptu sed natura ceteras veluti partes ad occasum sequi." Facis ne intelligendo ut nihil intelligas? Qui dum aniles, \ bone vir / tuas recenses [9] nugas Ptolemeum quem tantopere \ magnopere / [10] admiraris? peripateticosque omnes quorum grege te adnumerare videris soles ac ducem ipsum deserere non erubescis. Nonne Ptolemeus in secundo volumine duodecim \ zodiaci / signa in nona sphera per quandam translationem intelligenda esse iubet \ cum primorem situm in octava habeant /? Non animadvertis summam eius vigilantiam qua in capite huius septimi ostendere studet stellas fixas eisdem perpetuo invicem distare intervallis ac in uno et eodem orbe sitas ad cuius motum et ipse ferantur ad ortum non in polis mundi sed aliis quibusdam? Quid, queso, hoc aliud est quam octavam a supremo celo secernere? Tu vero affirmas octavam spheram esse sicut totum ceterasque tanquam partes naturaliter eam sequi ad occasum. Nemine profecto adeo insanum crediderim ut spheram lunarem esse partem octave perperam enunciet, tot mediis tantisque existentibus planetarum spheris. At dicat quispiam totum celeste corpus ad occasum ferri secum ducens ceteras stellarum spheras naturaliter, quomodo igitur motus earum interea ad ortum naturali quavis serie potest evenire? Quippe cum nemo \ unquam / philosophus eidem corpori simplici duos presertim contrarios motus naturales concesserit. Equidem \ quamvis / motum stellarum ad occasum vi aut raptu quodam fieri minime dixerim siquidem violentia eternitati repugnans nihil habet loci in celestibus. Eum tamen motum neque proprie naturalem affirmarim cum ad ortum ferri eas natura propria iubeat. Is itaque occasualis motus preter naturam, ut iuniores autumant, haberi potest quasi medius inter naturalem et violentum aut potius Folio 145r [Back to Top] view facsimile naturalis simpliciter non quidem a natura propria sed communi inditus. Frivola igitur est unica ratiuncula tua quam \ haud satis / expresse sed transitu quodam insinuas vi et raptu motum talem fieri non posse, quod ne discipulus quidem nuper astronomicis initiatus rudimentis diceret. Ceterum si motus ille ad occasum naturalis est, cur tam multifariam stelle ab universali motu deficiunt? Quando eodem nisu aut eadem naturali obedientia mobili primo obsequuntur. Et si motum probas relicticium \ vide Simplicium qui sequitur Eudoxum; vide Alpetragium / opinionem secutus Eudoxi vetustissimi aut Alpetragii recentioris quo pacto servabis quantitatem relictionis tam multiplicem? Nempe aiunt quo amplius distat sphera quevis a supremo celo, eo magis deficere a motu universali. Sphera igitur fixarum immunis erit ab hac relictione, quandoquidem immediate, ut illi putant, sub primo mobili statuitur. Aut si a centris fixarum sumi oportet distantiam, quomodo illud constare potest ut relictio solaris dupla ferme sit ad relictionem martialem cum tamen remotio Solis a primo celo non sit dupla ad remotionem Martis, sed vix unam de 189 partibus ei superaddens. Item remotio Lune continet remotionem Solis semel et insuper decimamnonam eius partem prope, cumque relictio annua circulum absolvat integrum, cuius pars decimanona fere decemnonem gradus habet fieri oportet secundum hanc rationem ut relictio lunaris in anno uno circulum integrum et insuper decemnonem prope gradus complectatur; quod quam absonum sit nemo dubitat, cum in anno solari Luna zodiacum circulum tredecies et amplius emetiatur. [11] Folio 145v [Back to Top] view facsimile Verum si quis rationes illas repudiare velit, quoniam suppositione eccentricorum atque epicyclorum innituntur, per eos enim predicte remotiones invente sunt, hoc saltem reclamare non poterit remotionem Solis a supremo celo vix esse duodecimam partem intercapedinis duorum luminarium, quod certe \ utique / [12] naturali inscitie penitus contrarium intelligitur. Cum enim intercapedo luminarium tribus spheris Mercurii, Venerisque et [13] Solis tribuatur, qui fieri potest ut duodecima huius intervalli particula tres superiores planetas una cum amplissimo fixarum orbe recipiat? Ita autem fieri oportet si relictionis causa servatur. Nam cum in anno solari relictio lunaris circulum zodiacum tredecies atque eo amplius absolvat, Sol vero semel tantum, necesse est remotionem lunarem tredecies complecti remotionem solarem a primo celo; atque idcirco disiunctim ratiocinando intercapedo luminarium duodecies continebit remotionem solarem.π \ [14] Ad hec si maiorem a supremo orbe remotionem maior consequitur relictio sive maior ad ortum celeritas venere inferiorem Solem esse oportet quippe quoniam in anno suo epicyclum excurrit, Venere quinque dumtaxat octavas epicycli sui emetiente, nam quantum ad motum longitudinis pertinet, equaliter feruntur / Porro longum est narrare quam fragilis et penitus imperfecta sit hec opinio cum neque regressiones planetarum satis idonee servet, neque latitudines eorum tam multiplices ullo pacto possit custodire. Sed quid ego tantopere frivolas impugno suppositiones, cum ne minimam quidem \ importuni / decreti sui ratiunculam afferat egregius ille expositor; quasi vero credi debeant quecumque\ pro arbitrio quamvis / etiam temere \ a se / pronuntiata. Nondum, bone vir, adeptus es severitatem Pythagoream ut sola tua assertio tacitis rationibus auditori fidem pariat. Expromende potius sunt rationes quibus confessum quodque fulciatur et \ ut / [15] in formam doctrine excrescat. [16] Nescio si forte epicurea somnia narrare velis, ut communi quadam vertigine \ putes / totum celi orbem ad occasum ferri, stellis interea ac planetis nihilominus more animantium multifariam hac atque illac cursitantibus. Cur igitur ortus occubitusque siderum incendio atque extinctu fieri veluti ipse autumat ac alia decreta sua ridenda magis quam refellenda non amplecteris? Quod si celestem regione in orbes singularios omnium philosophantium \ de monitu / disseparas octavemque sphere fixas continente supremum locum tribuis, hac imbecilli immixus ratiuncula octavam quidem spheram esse supremam eamque simpliciter ad occasum ferri etc . [17] imbecilli inniteris ratiuncula octavam quidem spheram esse supremam et eam simpliciter ad occasum ferri, fixis stellis nihilominus ad ortum vergentibus si ad vernalem vel autumnalem ecliptice atque equinoctialis circuli sectionem referantur. Fieri enim posse ut sectiones huiusmodi continue ad occasum quamvis tardissime mutentur et deinceps earum respectit stelle fixe ad ortum progredi videantur. si videlicet sphere solari orbis unum, superimponatur qui super axe mundi ad occasum rotatus motum universalem Folio 146r [Back to Top] view facsimile Folio 146v [Back to Top] view facsimile [Diagram] Folio 147r [Back to Top] view facsimile tanto superet spatiolo quantum stelle fixe ad ortum progredi cernuntur, quique secum ducat reliquam sphere solaris compaginem In hac contemplatione Hipparchus quoque diu hesitasse videtur qui, animadvertens stellas supremas suum immutare situm respectu talium sectionum dubitare, cogebatur an motus ille equinoctialibus atque tropicis punctis inesset an potius stellis ipsis: pauci enim admodum ante eum et ii quidem non multo superiores motum huiuscemodi senserunt. \ Vide primum capitulum tertii / Quamobrem multa de tropicorum motu scripsisse perhibetur, que ad rationemque \ quia / solaris anni non nihil \ conduxerent /. Verum longiori experimento ac diligentiori monitus inspectione motum illum non sphere solari sed supremis ipsis sideribus accidere didicit. Cum enim deprehendit eas stellas non modo a sectionibus memoratis sed etiam ab equinoctiali ipso ad alterum mundi polorum multifariam secedere \ non nullas / vero ad eum accedere quemadmodum et Ptolemeus suis etiam adiunctis observationibus abunde docuit. Iam certum fuit stellas hasce in supremo orbe non consistere quippe cuius circumductione equali atque invariabili equidistantiam violari non est possibile Igitur etsi longitudinalem motum hac lege \ partim / servare possis. Latitudinem tamen haudquaquam tueberis. \ [18] Dic, queso, si stelle in orbe suo octavo scilicet ita vagantur, quid movebit longitudines longiores eccentricorum. Item cur tam inequali itinere feruntur, id est, imparibus parallelis / Quare non modo contemnendus sed et ludibrio turpi habendus es si posthabitis iuniorum correctionibus ad quas Ptolemeus ipse posteros sepiuscule innitat feculentam et [19] hanc atque iampridem oblitteratam revocare tentas opiniunculam: quam ne primi quidem eius excogitores perpetuo sustinere. Hoc [20] tuum inane decretum plusculis rationibus persecuti sumus non quod tanto opus esset apparatu ad nugas hasce futiles obterendas verum quo abundius significaretur, nihil esse \ prorsus / in mathematicis de novo affirmandum aut quomodolibet introducendum nisi opportuna ac sufficienti testimoniorum firmitudine roboretur. Hinc \ o iudices / ad alia \ hominis / deliramenta si benignas prebebitis aures descenderimus. Nolim autem vos mirari quod \ [21] Nescio si forte insaniendo totum celi orbem ferri ad occidentem opineris, stellis autem nihilominus atque planetis animantium more multifariam hoc atque illac quasi pro libito cursitantibus / Folio 147v [Back to Top] view facsimile septimum hoc Ptolemeum volumen sincerius a mendaciis atque inviolatius quam cetera perstitisse. Id enim non gratia expositoris verum nuda ac luculenta dictionis claritate evenit; quod et homo iste diffiteri non veritus quicquid super his duobus scripsit voluminibus in unum quasi acervum confersit. [22]
- See Chapter 6 for the transcription of the preceding lines of this folio. (footnote) [Back to Text]
- defendendum... lacessitos: superscript, replaces "hanc Theonis defensionem" (footnote) [Back to Text]
- co: falsa expositoris Ptolemei (footnote) [Back to Text]
- so spelled out (footnote) [Back to Text]
- multis also added here (redundantly?) in margin (footnote) [Back to Text]
- original unclear (footnote) [Back to Text]
- neither c.o. (footnote) [Back to Text]
- multis also added here (redundantly?) in margin (footnote) [Back to Text]
- original unclear (footnote) [Back to Text]
- neither c.o. (footnote) [Back to Text]
- This deleted passage reappears on p.276/145v (footnote) [Back to Text]
- neither c.o. (footnote) [Back to Text]
- que and et in text (footnote) [Back to Text]
- Insertion from bottom mg, at "pi" sign (footnote) [Back to Text]
- neither crossed out (footnote) [Back to Text]
- Here is a small circle, the "rifle scope symbol," which matches that appearing at the end of an addendum on a separate, smaller sheet, wrongly identified by the paginator as "ad p. 277," foliated as 146r (footnote) [Back to Text]
- final phrase of addendum replicates main text, resuming on f.145v (footnote) [Back to Text]
- with finger pointing here (footnote) [Back to Text]
- unclear whether crossed out or not. (footnote) [Back to Text]
- Looks like Reg. started out with a feminine noun in mind, and then corrected to neuter, while failing to remove the "n-" abbreviation; tuum seems to have been corrected to tuam and inanem to inane (footnote) [Back to Text]
- The note that starts here appears to be an earlier version, later expanded on a small sheet, now f.146 (footnote) [Back to Text]
- See Chapter 8 for the transcription of the following lines of this folio. (footnote) [Back to Text]
Notation Key
[Back to Top]- Superscripted \ text / indicates additions.
- superscripted [number] indicates a footnote.
- [Diagram] indicates the location of a diagram