← Previous chapter | Next chapter →

Chapter 8 - Normalized transcription

[Notation Key]

Folio 147v [Back to Top] view facsimile   [1] Octavus autem quoniam \ narrationis fili [2] sensum derelicto ad profundas/-diores [3] vergit inspectiones idcirco / penitiori eget lucubratione; quam expositor aggressurus ignorantie proprie ut assolet iudicium facit ubi super sexto capitulo hoc effundit verba: "Sed per figuram, inquit, rem totam ante oculos ponamus prout tamen plana figuratione fieri potest. Sit per utriusque polos ABFGD circulus et AEG semicirculus equinoctialis, cuius polus australis atque depressus F; orizon vero climatis sit circulus BEDCH; portio meridiani sit IH. Dicit ergo quod I cooritur cum E et occidit cum C; idque quoniam ET est equalis ipsi TC, alterum enim est spacium ab ortu ad meridiem, alterum a meridie ad occasum. Nam T punctum in medio celi super terram est. In sexta demum hac Ptolemei littera propterea quod tunc ipse occasus equaliter ponamus, inquit, quod stella I perveniat in H punctum occidentalis orizontis. Dicit ergo quod arcus BH fiet equalis arcui BI, ergo H cooccidit cum C. Sed E occidit in C puncto, H ergo stella sive I cum C puncto equinoctialis cooccidit. Et E quidem occidit in C, quia TE presupponitur equalis ipsi TC; nam cum ETC totum spacium sit ab orientali orizonte ad occidentem in duo equalia divisum in T puncto sitque tempus ab occidente ad medium celi equale tempori a medio celi ad ortum ut in superioribus patuit; perspicuum est quia E occidit in C. Quod autem I occidat in H inde probat quod BI arcus orientalis orizontis est equalis occidentalis orizontis arcui BH. Semper enim arcus qui sunt a sectione orizontis et meridiani ad ortum stelle alicuius ex una parte et occasum eiusdem ex altera equales sunt nec variantur nisi quantum motus stelle immutaverit in illo temporis spatio quod est ab ortu ad occasum quod in fixis nihil fere est." Hanc ille [Diagram] quasi sudabundus falsam assert exposiunculam qua pro moribus suis autorem breviter docentem obscurare pergit. Cuius sententias cursim insinuatas paulo diffusius pertractare decrevimus quo acumen tanti ingenii clarescat ac deinceps expositoris perpetua Folio 148r [Back to Top] view facsimile   detegatur ignorantia. Sit orizon habitationis cuiuspiam circulus BEG et portio meridiani FBAG semicirculus equinoctialis supernus EAC, intelligaturque \ secundum dispositionem Ptolemei / stella quevis austrinam habens declinationem oriri quidem in puncto I, occidere autem in H puncto orizontis, ducto arcu eius diurno ILH perinde quasi stella ipsa solo motu universali deferatur [Diagram] polus mundi depressus sit F; unde per duo puncta I et H ad equinoctialem ipsum duo quadrantes FT et FX procedant; qui etsi in figura sint diversi unum tamen et eundem in celo diverso situ representant, nunc quidem oriente stella, nunc autem occidente. Iam itaque constat T punctum esse celi mediationis, hoc una cum stella proposita ad meridianum pervenire solitum, quoniam circulus FT per polos mundi transiens meridiani situm bis in qualibet mundana revolutione ad unguem occupat. \ hic quidem in equinoctiali non in zodiaco / neque putandum est T punctum ab X differre quamquam diversis notis alium atque alium [Diagram] eius situm exprimi oporteat. Punctum autem E cooriri et punctum C equinoctialis circuli cooccidere cum stella nemini dubium esse arbitror; quorum alterum quidem a sinistris alterum vero a dextris hoc est alterum ad succedentia et alterum ad precedentia respectu T vel X puncti paribus distat intervallis. Cum enim orizon et parallelus stelle secent sese in punctis I et H, meridianus per utriusque polos incedens binas \ utrumque / portiones equales interscindet nona secundi Theodosiani voluminis concludente, id est IB orizontalis portio orizontis occidentalem BH equabit portionem. et IL arcus diurni antemeridiana equalis erit portioni LH post meridiane; hinc rursus duo arcus orizontis IE et HC equales probantur, quandoquidem duo eiusdem circuli quadrantes BE et BC equales sunt \ arcus autem IT idem est cum arcu HX quamvis diverso situ designatus / Unde et per undecimam secundi Sphericorum Theodosii, arcus ET arcui XC equalis convincitur. Sic \ duo / Ptolemei argute brevissimeque insinuata documenta sunt explicita; coortus videlicet et cooccasus puncta equali a puncto celimediationis intervallo utrique removeri; itemque angulum AFT equalem esse angulo AFX; id enim ex equali- Folio 148v [Back to Top] view facsimile   tate arcuum IL et LH declaratur. Quo autem pacto per coortuum atque cooccasuum puncta in equinoctiali circulo animadversa ecliptice demum puncta stelle ipsi coorientia atque cooccidentia investigentur, autoris monitu satis comparari potest. Nos enim impresentiarum cuncta perlustrare non instituimus sed ea dumtaxat \ a tenebris revocare / que per inscitiam expositoris ignavi reddita sunt obscuriora qui quamvis autoris declarandi gratia propria exponat figuram, inepte tamen et stolide adeo ut quidnam docendum sit ne ipse quidem intelligat. Meridiani portionem per IH designari vult; cum tamen neuter talium punctorum in meridiano reperiatur. Deinde quod I quidem oritur cum E et occidit cum causam esse interpretatur, quoniam ET est equalis ipsi TC. Ordinem rei penitus evertens Ptolemeus quidem positis duobus arcubus ET et TC equalibus, stellam cum E oriri et cum cum C occidere affirmat, non quod equalitas arcuum causa sit \ duplicis / huius accidentis sed perinde quasi indicium quoddam; nam econtrario quod stella \ cum T puncto celum medians / E quidem coortus, C autem cooccasus puncta assumit, id causam prebet argumentandi \ concludendi / [4] equalitatem \ tam arcuum orizontis inter meridianum et ortus occasusque puncta comprehensorum / arcuum ET et TC. Verum ne \ quod grammaticorum est / vim causalis coniunctionis exquisitius scrutari videamur, hunc errorem incaute \ incircumspecte [5] / dictioni condonamus. Quod \ autem / statim sequitur id vero \ deliramentum / notatu digni arbitramur, alterum scilicet esse spacium ab ortu ad meridiem, alterum autem a meridie ad occasum; T enim punctum in medio celi super terram esse. Quid queso monstri hoc [6] est? quas homo ille demens somniat larvas? Spacium ab ortu ad meridiem autumat esse arcum ET, quasi vero stella nunc meridiem obtineat quam paulo ante Ptolemeum imitatus in orizonte statuit orientali; et punctus T in meridiano supra terram sit, qui illic esse non potest stella oriente. Non enim idcirco celimediationis nota dicitur quia in medio celi sine meridiano semper statuitur, sed quia ad meridianum una cum stella ipsa pervenire solet. Quantum \ autem / ad spacium quod ab ortu ad meridiem est attinet; aperte indicatur quam rite et memoriter teneat secundum secundi voluminis capitulum ubi spacium tale per arcum TA equinoctialis circuli Ptolemeus definit, et quidem accommodatissime. Nam si in figura sua nugator ille per I stelle notam Folio 149r [Back to Top] view facsimile   describi intelligat equidistantem equinoctiali circulum constabit portionem eius IK orizonte atque meridiano interclusam esse arcum \ stelle / semidiametrum, id est spatium quod ab ortu eius ad meridiem animadvertitur: cui similis est arcus equinoctialis TA, qui et ipse idcirco nomen arcus semidiurni assumit. Expositor autem noster spatium tale arcu ET contineri \ ignorantissime / affirmat cum arcus ille sit differentia quadrantis equinoctialis et spacii de quo fit mentio. Non aliter de reliquo spatio quod a meridie ad occasum est hominis inscitia deprehenditur. Porro quibus deinceps incumbat effutiis facile quivis mediocriter doctus intelligere potest: "et E quidem," inquit, "occidit in C quia TE presupponitur equalis ipsi TC." Nemo ignorat E punctum equinoctialis occidere in C puncto orizontis quandoquidem ipsum C utrique circulo commune est et equinoctialis \ circulus / per easdem semper orizontis incisiones volvitur; huius autem manifestissimi accidentis causam esse quia TE equalis presupponitur esse ipsi TC, id vero assertoris peritiam indicat adeo ut nulla prorsus explanatione opus sit. Verum hec nebulonis dementia eo magis accumulatur quo se copiosiorem autoris interpretem ostentat. Videre enim operepretium est quanto \ apparatu / quam que supervacuo verborum strepitu [7] conetur ostendare quod E occidat in C. Nam ETC totum spatium esse ab orientali orizonte ad occidentem assumit, quod revera non nisi excessus est eiuscemodi spatii ac semicirculi equinoctialis quemadmodum ex supra dictis de arcu semidiurno declarari potest. Quo igitur tandem supplicio tam audacem tamque ignorantem Ptolemei eversorem afficietis, o iudices? Qui expositoris munus inique usurpans luculentas tanti viri sententias immensis obducit tenebris; quique sideralis \ scientie / illustrationem pollicitus, eam imprudens floccifacita \ penitus quantum in eo est / extinguit, quod ex sequentis quoque capituli falso interpretamento cognoscitur ubi apparitione stellarum \ tractandas / atque occultationes aggressu occultationem potius doctrine ptolemaice quam apparitionem stellarum prosequitur. super hoc Folio 149v [Back to Top] view facsimile   enim autoris textu: "propterea quod lux apud ipsum zodiacum solemque fit, id est, inquit, lux solaris in zodiaco facta maior est in propinquiori distantia et minore ac ideo maiorem arcum requirit. Id signatis utrique secundum latitudinem distantibus punctis oculis cernitur; puncta enim maioris latitudinis magis distant ab F Sole sub Terra. Quare stelle que in eis supponuntur a minore arcu quam sit EF apparere incipiunt, supposito quod stelle ac puncta minoris latitudinis in F Sole appareant primo propter obliquationem zodiaci; minor enim obliquatio maiorem facit angulum DEF, maior minorem atque acutiorem; in maiori autem angulo a minori arcu ceteris paribus apparitio fit: in minori vero a maiore arcu quod oculis cernetur si ab E orizontis puncto lineam EP minorem angulum facientem protraxerimus; a cuius extremitate P ad orizontem tanta proxime distantia sit quanta EF, erit enim illa linea, hoc est EP, maior quam EF; quod accidit quia maiori angulo longius latus oppositum et conversim ut 18a 19a primi Elementorum docent. Sed cum omnis [8] triangulus duos contineat rectos per 32 primi eorundem, necessario quanto magis minuitur E angulus, tanto crescit oppositus qui apud orizontem est, imo etiam magis; nam eadem latitudo supponitur; unde ab F ad extremitatem linee tracte productis lineis necessario maior in F fit angulus quam in P, quare linea tracta, hoc est EP, multo longior est quam EF." Et hoc est quod dicit, his ille [Diagram] verbis obscurat et inquinat sententiam Ptolemei \ potius / quam declarat; quod autem pudendum est propriam figurationem ne ipsemet quidem intelligere videtur adeo inconstanter omnia perturbat monet enim ductum iri lineam EP que angulum cum orizonte minorem angulo DEF contineat, ita ut ab eius extremitate P ad orizontem tanta proxime distantia sit quanta EF. Ignorat profecto blarterator iste infinitas huiuscemodi linea EP duci posse quarum una queque nihilominus brevior sit arcu EF quamvis longiorem esse quadam argumentatiuncula demonstrare conetur. Nam quotiens aliquis in superficie sphere \ punctus / extra circulum aliquem \ maiorem / et preter Folio 150r [Back to Top] view facsimile   polos eius signatur, infinitos ab eo ad circulum ipsum deduci arcus est possible: quorum omnium maximus est qui per polum semispherii punctum datum continentis incedit: brevissimus aut qui semicirculum complet; ceteri autem eo longiores qui a brevissimo remotiores: qui vero utrimque a brevissimo equaliter secedunt, equales esse perhibentur. \ Id enim demonstrabitur si ex a puncto sublimiti ad superficiem circuli perpendicularis recta ducatur a pede qualiter undiqueversum recte profluant ad circuli ambitum. Nam septima ac vigesima septima tertii penultimaque prime Elementorum suffragantibus facile syllogismus contexetur. / Itaque si arcus EP dimidio \ verbi gratia / arcui EF equalis ponatur, constat a termino suo P ad orizontem duci posse arcum quempiam equalem ipsi EF; quo facto expositoris syllogismus intercidetur quamvis etiam alias maiorem immodum claudicet alio spheralium triangulorum quam rectilineorum lege existente; Tunc enim etsi ab extremitate EP linee ad orizontem tanta sit distantia quanta est EF, non tamen adhuc EP longior erit arcu EF, quod erat demonstrandum; hec diximus largiori vocabulo distantie nam rectius articulatiusque distantia puncti a circulo quopiam definitur per brevissimum arcum \ qui videlicet / ex puncto huiusmodi ad circulum \ perpendiculariter / deducitur . Sic namque distantiam stelle ab ecliptica: distantiamque poli borealis ab orizonte et alias id genus \ distantias / non forte incidentes sed brevissimas animadvertere solemus. Talem autem distantiam non perpendit expositorculus ille sed eam ab arcu EF transsumpsit qui oblique atque imparibus orizontem secans angulis brevissimus esse non potest: arcu FT eam preoccupante conditionem cui si equalem statueret [9] puncti P ab orizonte remotionem ita ut Sole nunc in F, nunc in P intellecto equalitas lucis superne \ servaretur / que ad presens spectat negocium; iam tum solida \ fieret / enunciatio arcum EP maioris obliquationis arcu EF esse maiorem, quamvis argumentatio frivola penitus sit et a spheralibus figuris longe aliena. Impossibile namque est triangulum spheralem qualis impresentiarum exercetur duobus rectis equales tres angulos habere: veluti superius duobus in locis demonstratum est, frustra igitur testimonium trigesime secunde primi Elementorum\ ad rectilineos dumtaxat accommodare / spheralibus allegat triangulos Folio 150v [Back to Top] view facsimile   maiorem itaque in F \ puncto trianguli EFP / fieri angulum quam in P quamvis verum sit, expositor [10] tamen vano ignotum et nulla roboratum cuius \ certe / demonstrationem hic adnotarem nisi defensoris potius quam expositoris officium profiterer. Ceterum multa huic homini condonamus que ab uno quoque facile reprehendi atque emendari possunt; quale est illud super hoc textu secundi capituli precedentis libri . "Rimati autem hoc sumus per organum. Hoc est instrumentum quod in quinto describit solidi globi astrolabium." Quomodo enim solidus dici potest globus qui non totum ambitum corpulentia sua implet verum gracilis quadam armillarum compage extruitur? Et istud quod in presenti capitulo somniat cum circa hanc Ptolemei litteram: "Nam si adaptabimus. Probat," inquit, "quod diximus et capit distantiam TF permanentem; eadem ergo distantia permanens, inquit minorem semper facit in zodiaco rectiore arcum maiorem indecliniorem; protrahatur enim ex F ad P arcus equidistans arcui ETM sitque rectior zodiaci declinatio FT; erit ergo minor TF arcus ceteris omnibus declinioribus; erectio enim arcus inter equidistantes breviore est." Hic figuram propriam delirus ille interturbat; nam cum exemplo Ptolemei circulum ITFC per polos orizontis duxerit ut in eo brevissimo Solis ab orizonte remotio animadvertatur, nunc rectiorem zodiaci declinationem fingit per arcum FT cuius certe ad orizontem nulla prorsus est declinatio quandoquidem per polos orizonatis excurrit atque idcirco erectus ad orizontem perhibetur. Itaque pro solita cerebri \ sui / vertigine circulum determinatorem lucis solaris extremum stelle fulgorem permittentis pro zodiaco sumit proprio instituto turpiter aberrans. Verum cum huiuscemodi leviores \ a plerisque omnibus / peccata satis emendare possint.


  1. See Chapter 7 for the transcription of the preceding lines of this folio. (footnote) [Back to Text]
  2. Heavy corr, not clear from script from what to what (could be filum); sense suggests genitive (footnote) [Back to Text]
  3. Neither canceled (footnote) [Back to Text]
  4. Neither canceled (footnote) [Back to Text]
  5. Synonym (footnote) [Back to Text]
  6. Rearranged (with ss letter) (footnote) [Back to Text]
  7. text in right margin not transcribed? (footnote) [Back to Text]
  8. text in left margin not transcribed? (footnote) [Back to Text]
  9. Read thus for statuisset eret (footnote) [Back to Text]
  10. text in left margin not transcribed? (footnote) [Back to Text]

Notation Key

[Back to Top]
← Previous chapter | Next chapter →