Next chapter →

Chapter 0 - Normalized transcription

[Notation Key]

Folio 37r [Back to Top] view facsimile   Nuper quosdam offendi commentarios in magnam Claudii Ptolemaei compositionem inclito ac Christianissimo pannoniarum regi Matthiae autore Georgio Trapezuntio inscriptos, quorum ingenti magnitudine subitaque novitate mirum in modum letabar, talis iamdiu cupieris \ expectans / [1] muneris, multo autem maximum videndi desiderium \ ardorem / [2] \ instinxit / maiestas principis cui opus \ illud / dedicatum erat . Non enim nisi elegantissimo quolibet atque optimo eum dono afficiendum rebar qui cunctis animo corporeque propriis pollens ornamentis, peregrina si paulo humiliora sint munera iuste despexerit. Sed ne autoris quidem praefatio fervorem hunc meum imminuit, quippe ubi nobiles illos Ptolemaei libros a graeca in latinam linguam sese traduxisse, haecque deinceps commentaria quibus obrutos eos tenebris in lucem erueret, prodidisse insinuavit, vix proloquar quantum speraverim doctrinam ptolemaicam arabicano \ quondam / quondam scrabroque \ suppressam / interpretamento, iam nova et viciniori quia graecanica traductione ac insuper recentis expositoris et eiusdem graeci lucubratione sedula plerisque omnibus satius illucescere. Neque enim memoria excidit quantos mihi labores vetula ista traductio pepererit, non quidem in vulgatioribus quibusque capiundis sententiis, sed iis praesertim ubi controversia quepiam delituit: aut paulo crassior traditio apparuit aut gebrica impugnatio lacessivit. Ergo commentaria haec nova aggrediens in ipso quasi vestibulo auxilium invenisse videor: ubi mox Folio 37v [Back to Top] view facsimile   arabicae in Ptolemaeum animadversionis mentio fit, scilicet nescio quos arabes compositione proportionum non intellecta a Ptolemaeo descivisse. Quamvis autem neque nomina reprehensorum neque rationes ullae cur ita fecerunt sed quedam pene puerilia inchoamenta expositoris illic \ occurrerent / non tamen extemplo desistendum censui: recordatus huiuscemodi plerisque omnibus morem esse scriptoribus ut subrudi quodam principio ad digniores sensim evadant preceptiones. Verum ubi paulo ulterius itum est, iam arabibus quidem venia conceditur propter iniquitatem traductionum, Theoni autem graeco quem illi sunt secuti, omne peccatum impingitur. Hic primum substiti repentina tanti viri calumnia perculsus, celebri eius doctrina in mentem redeunte; dumque inter meditandum oculus iam subterritus temere vagatur forte in Theonem iterum atque Gebrum pariter lacessitos incidit, quos una cum laudatoribus suis expositor iste novus stomachose parvifaciens animum usque adeo mihi incendit, ut quiescere nequierim nisi quorsum tandem audaculus evadat otius intelligam. In cuius initiali doctrina etsi iam periculum feci, quia tamen Ptolemaei veritatisque tutationem polliceri visus est; haudquaquam ab eo deficerem nisi plusculis \ demum / interiectis eo insolentiae proveheretur ut rem vulgatissimam in ludisque puerorum exercitam proportionum, scilicet subtractionem adeo intellectu arduam esse putaret ut nemo adhuc certam huius rei viam rationemque dederit: eiusque rei ignorationem fuisse causam cur nonnulli in Ptolemaeum acerbius invecti Folio 38r [Back to Top] view facsimile   fuerint. Quod equidem etsi aliunde sciebam evenisse non tamen dedignabar \ percurrere / novi \ scriptoris / placita quibus ipse tantum inesse momenti arbitratus est. Pudet profecto statim recensore quas illic ineptias offenderim: quamque exilis ne dicam nulla doctrinae species apparuerit. Et hactenus quidem de introductoria praeceptione. Ubi vero ad ipsa commentaria expositionemque ptolemaici codicis ventum est, Deus bone, quantas ibi nugas, que deliramenta, quot in primariis etiam geometriae elementis importunus iste errores admisit. Sed coeptam lectionem, quia frugi non erat, deferenti mihi patientiam suasit Theonis calumnia dudum inchoata, quae cum propter figuram sectoris praecipue [3] orta esset, illuc properandum censui ubi eius traditio celebratur ad duodecimum primi voluminis capitulum. Hic primum videres quanto fastu expositor iste ridiculus tumesceret demonstrationem talis figurae adhuc ignotae sua quidem sententia pollicitus: Theonemque in ea re defecisse criminatus; Theonem denique primum erroribus suis confudisse omnia; et cum diversa usum descriptione tum compositione proportionum non intellecta suspicionem attulisse quod Ptolemaeus non demonstraverit. Ipsumque rursus Theonem difficiliori descriptione ac indemonstrabili usum esse, ac demum eius imitatu Tebith quendam seductum esse qui librum de hac figura conscripsit non universaliter sed in quibusdam solummodo, ut iste ait, proportionibus Ptolemaei demonstrationes procedere clamitans: Gebrum insuper praemisisse unum librum ut excusaret se a figura sectoris Folio 38v [Back to Top] view facsimile   que quidem omnia unico illi philosopho summo Theoni tanquam aliorum duci indigne obiectitat. Iam vero non satis erat priscos lacessisse nisi aetate etiam nostra mathematicarum scientem Jacobum cremonensem non sine Nicolai quinti summi pontificis iniuria nefanda provocaret, quippe dementiam utrique proh hominem impudentissimum rabiem atque furorem improperat \ improbrat [4] / criminatus quod commentaria sui in carcerem detrusi surripere voluerint. Sed ne hic quidem maledicentiae modus: quin iterum atque iterum Theonem Gebrumque ac universos recentiores sideralis scientiae studiosos totis pene commentariis fulminabundus insectatur; postremo autem Proclum diu saepeque lacessitum omnesque platonicos nomen magis quam rem in philosophia habuisse cavillatur, nihil interim docens, nihil rite exponens sed pleraque omnia Ptolemaei decreta invertens atque exterminans: quasi hoc praecipuum sit professionis suae officium innocentes flagellare, erroribus suis cuncta miscere ad summumque coelestem ac nobilissimam illam disciplinam tot tantisque ingeniis tantaque saeculorum serie conquistam frivolis atque perniciosis commentariis abolere. Cum igitur tot tantosque viros et ante omnes Theonem alexandrinum virum praestanti alias doctrina in mathematicis autem excellentissimum ac fidelem clarumque Ptolemaei interpretem tam crebro quam inique provocaverit iste loquaculus operepretium erat veritatem tutari eiusque sectatorem sincerum a calumnia maledici vindicare: ne lumen olim sideralis disciplinae futili commentatiuncula obtenebratur, neque lectores creduli festina commentarum inscriptione ac vano autoris pollicitamento seducti iacturam temporis faciant si tali expositore Ptolemaicum codicem se sperent intellecturos. Igitur a figura sectoris Folio 39r [Back to Top] view facsimile   unde praecipua sumitur calumniandi materies principium fieri convenit, ut illic experto Theonis ingenio ignorantiaque expositoris indicata mox coniectari queat inanitas reliquae commentationis quam membratim deinceps excerpemus verba autoris sui propria ad litteram reddituri, ut suopte convictus testimonio ab iniuriis distat abstinere siquando alieno indire peccata sua recognoscet \ recognoverit /.


  1. Synonyms; neither canceled (footnote) [Back to Text]
  2. Synonyms; neither canceled (footnote) [Back to Text]
  3. Uses -ae (footnote) [Back to Text]
  4. Synonyms; neither canceled (footnote) [Back to Text]

Notation Key

[Back to Top]
Next chapter →